ego flos campi et lilium convallium
sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter
filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius
dulcis gutturi meo
introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa
velit
vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus
transiliens colles
similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse
stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens
per cancellos
et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea
formonsa mea et veni
iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox
turturis audita est in terra nostra
ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem
surge amica mea speciosa mea et veni
columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae
ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim
tua dulcis et facies tua decora
capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas
nam vinea nostra floruit
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis
esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether